Qui habitat in adiutorio Altissimi,
in protectione Dei caeli commorabitur.
Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum:
Deus meus, sperabo in eum.
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium,
et a verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit tibi:
et sub pennis eius sperabis.
Scuto circumdabit te veritas eius:
non timebis a timore nocturno,
a sagitta volante in die,
a negotio perambulante in tenebris:
ab incursu, et daemonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis:
ad te autem non appropinquabit.
Quoniam angelis suis mandavit de te:
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te:
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Antiphona: Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes: ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace.
Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace:
Quia viderunt oculi mei salutare tuum,
Quod parasti ante faciem omnium populorum:
Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.